CALCANEA Camelorum

CALCANEA Camelorum
CALCANEA Camelorum
in delitiis Veter. Ael. Lampid. in Heliogab. c. 19. Comedit saepius, ad imitationem Apicii, calcanea camelorum et cristas vivis gallinaceis demptas etc. Nempe haec cupediariis fuisse expetita non multo magis mirandum, quam de cristis gallorum gallinaceorum: quas hodieque ab iis, qui palatum eruditum habent, cupidissime constat expeti. Tenera illa esse naturâ suâ Herodian.
docet l. 4. c. 15. Αἱ κάμηλοι μάλιςτα ἔχουσιν ἁπαλὰ τὰ πέλματα, Cameli maxime tenera habent calcanea. Coeterum camelis vesci, non commune olim omnium populorum, sed paucorum proprium fuit, ut Arabum et Saracenotum et omnis barbariae eremi, ut ait Hieronym. adv. Iovinian. l. 2. populi Septentrionales abhorrebant. Heliogabalum vero multa de Saracenis et Arabibus traxisse instituta, propter locorum, ubi natus est et educatus, viciniam, non mirum. Casaubon. ad loc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • CAMELI — a populo cognomine dicti, apud Arabes trium generum; Clitellarii, crassi, proceri, oneribus ferendis aptissimi, hugiun Arabibus dicti, et Chaldaeis hogene, i. e. Εὐγενεῖς, qui mille libras gestant; Duplici gibbô rigentes, qui ad equitationem non… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CRISTA — I. CRISTA apud Virgilium, l. 9. Aen. v. 732. ubide Turno, tremunt in vertice cristae Sanguineae ornatus galeae est, qui illam admirabilem reddit, ut loquitur Etymologicum, Τὸ περιςςεϋον τῆς περικεφαλαίας ἀνάςτημα χάριν κόσμου καὶ καταπλήξεως.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”